SABRITAE

SABRITAE
SABRITAE
seu SEBRITAE, h. e. Advenae, incolae Aethiopiae, quorum origo talis: Cum Psammitichus I. aegypti Rex contra aemulos sibi Regulos, collatâ ad Momenphin acie, victor evasisset: Regum alii ceciderunt, alii in Libyam fugerunt; etiam in Aethiopiam non pauci se contulerunt. Unde Aristocreon, apud Plin. l. 6. c. 30. Est, inquit, in illo Libyae latere, a Meroe dierum 12. itinere, Esar, Aegyptiorum oppidum: qui Psammeticum fugerint, in eo produntur annis trecentis habitâsse; Bion autem Sapen vocat, quod ille Esar, et ipso nomine Advenas ait significari. Iisdem in locis est Tenesis Regio, Strabo l. 16. quam Aegyptii, habent, qui Psammetichum fugerunt vocantur Sebritae, i. e. Advenae, Reginam habent, sub qua est Meroe. Neque diversa est illa supra Meroen insula, quam incolunt Aegyptiorum exsles qui desciverunt a Psmmeticho. Vocantur Sabritae etc. apud eundem Ibid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • PSAMMETICHUS I — PSAMMETICHUS I. Rex Aegypti, cuius saevitiâ (testibus Herodotô ac Diodorô Siculô) ducenta milia hominum ex Aegypto in Aethiopiam profugêre. Strabo, l. 16. Tenessis regio vocatur, quam qui psammetichum fugerunt, obtinent, et Sebritaenominantur,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”